

Liber Proverbiorum*
Caput 8: Versus 22
Dominus possedit me.Hucusque locutus est parabolice ad Filium, nunc vero quia mentionem fecerat de sapientia, et non dixerat quae esset, et quantae dignitatis, quasi incidenter ostendit et commendat eam secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, dicitDominus,etc. Viae Domini sunt opera, etc., usque ad caro enim ejus propter opera, divinitas ante opera.